TANAIS

TANAIS
I.
TANAIS
incolis Don, fluv. Sarmatiae Europaeae notissimus et maximus, illam ab Asia disterminans, in Moscorum finibus oriens, et in meridiem oblique decurrens, ac in Moeoticam paludem magnâ vi aquarum influens. Silus Scythis dicitur, teste Pliniô, l. 6. c. 7. Danubius quoque olim dictus fuit, teste Acrone Horatii Scholiaste. Dixi hunc fluv. Asiam disterminare ab Europa. Diodor. Sic. l. 1. Μέχρι Ταναΐδος ποταμοῦ τοῦ διορίζοντος τὴν Ε᾿υρώπην ἀπὸ τῆς Α᾿σίας. Incertus auctor in Pont. Euxin. et Maeotid. palud. periplo: τὸν δὲ Τάναϊν ποταμὸν, ὅς ἐςι τῆς Α᾿σίας ὄρος τέμνων τὴν ἥπειρον ἐκατέρα δίχα. Lycophron in Cassandra,
Λίμνην τε τέμνων τάναϊς ἀκραίφνης μέϚην.
Dionysius, v. 14.
Ε᾿υρώπην δ᾿ Ασίης Τάναις διὰ μέςςον ὁρίζει:
Ο῞ς ῥά θ᾿ ἐλιςςόμενος γαίης διὰ Σαυροματάων
Σύρεται ἐς Σκυθίην τε καὶ ἐς Μαιωτίδα λίμνην.
Et postea v. 661.
Ο῞ςε καὶ Ε᾿υρώπην ἀποτέμνεται Α᾿σίδος ἀίης
Ε᾿ς δύσιν Ε᾿υρώπην, ἐς δ᾿ αὐγὰς Α᾿σίδα γαῖαν.
Ovidius, l. 4. Ep. 10. e Ponto, v. 55.
Quique duas terras, Asiam, Cadmique sororem
Separat, et cursus inter utramque facit.
Hinc ab Horatio discors vocatur l. 3. Carm. Od. 29. v. 28.
—— Tanaisque discors.
Lucanus, l. 3. v. 273.
Riphaeo Tanais diversi nomina mundi
Imposuit ripis, Asiaeque et terminus idem
Europae; mediae dirimens confinia terrae,
Nunc hunc, nunc illum, qua flectitur; ampliat orbem.
Qu. Curtius, l. 6. c. 2. Tanais Europam et Asiam medius interfluit.
Mela, l. 1. 1. c. 1. Hôc mari et duobus inclitis amnibus Tanai et Nilô in tres partes universum dividitur. Tanais a Septentrione ad meridiem vergens in mediam fere Maeotida defluit. Vide eundem, l. 4. c. 5. Ammian. l. 22. Qui (Tanais) inter Caucaseas oriens rupes per sinuosos labitur circumflexus, Asiamque disterminat ab Europa, et in stagnis Maeoticis delitescit. Marcianus Heracleota: Καὶ πάλιν ὁ Τάναις ποταμὸς, ὅςις τὴν Ε᾿υρώπην ἀπὶ τῆς Α᾿σίας ὁμοίως κατα τὸ Α᾿ρκτῶον διορίζει μέρος, εἰς τὴν Μαιῶτιν ἐκβάλλων λίμνην. Herodot. l. 4. Ο`γδοος δὲ δὴ Τάναις ποταμὸς, ὅς ῥέει τανέκαθεν ἐκ λίμνης μεγάλης ὀρμεώμενος, ἐκδιδοῖ δὲ ἐς μέζω ἕτι λίμνην καλευμένην Μαιῶτιν, ἡ οὐρίζει Σαύθας τε τοὺς Βατιληΐους καὶ Σαυρομάτας. Addenda etiam erant e Plutarcho nonnulla, sed le ctorem ad auctorem ipsum remittimus (modo Plut. auctor sit) l. de fluminibus. Aristosteles in Meteorologicis docet, veterum nonnullos credidisse, Tanaim fluv. ex Araxe profluere. Locus est, l. 1. Ε᾿ν μὲν οὖν τῇ Α᾿σία πλεῖςοί τε ἐκ τοῦ Παρνίσου κατουμένου φαίνονται ῤέοντες ὅρους καὶ μέγιςοι ποταμοὶ. Τοῦτο δὲ ὁμολογεῖται πάντωων εἶναι μέγιςον ὅρος τῶν πρὸς ἕω τὴν χειμερινην´. Υ῾περβάντι γὰρ ἤδη τοῦτο φαίνεται ἠ ἔξω θάλαττα ἧς τὸ πέρας οὐ ὁῆλον τοῖς εντεῦθεν. Ε᾿κ μὲν τούτου ῥέουσι ἄλλοι τε ποταμοὶ, καὶ ὅ Βάκτρος, καὶ ὁ Χοάτπης, καὶ ὁ Α᾿ράξης. Τούτου δὲ Τάναις ἀπιχίζεται μέρος ὼν, εἰς τὴν Μαιῶτιν λίμνην. Sic scribendus ille locus, Παρνισὸς Dionysio et aliis dicitur Paropanisus, uti supra vidimus. Frustra vero hic Olympidorus Parnassum in Asia quaerit. Inepte item Orpheus in Argon.
Ε῎νθαδ᾿ Α᾿ράξου ῥεῦμα μεγαβρεμέτου ποταμοῖο
Ε᾿ξ οὗ Θερμώδων, φᾶσις, Τάναις τε ῥέουσι.
Nugatur, more suô, poeta ille. Fragmentum Peripli Ponti Eux. et Maeot. pal. a Vossio editum (cui hanc notam debeo) Ε᾿ξίησι δὲ δίςομον ἔχων τὸ ῥεῖθρον. Ubi recte Tanaim δίςομον vocat, ut et alii omnes. Ne fallant Troades Senecae Tragici, civius in exordio statim Tanais septem ora habere dicitur:
—— Columem eversum occidit
Pollentis Asiae, caelitum egregius labor.
Ad cuius arma venit, et qui frigidum
Septena Tanain ora pandentem bibit;
Et qui renatum primus excipiens diem,
Tepidum rubenti Tigrin immiscet freto.
Sic legendum ex MS. sed nemo unquam Graecorum tam imperitus fuit, ut Tanaim ἑπτάςομον esse proderet. Error iste solum est Romanorum. Quod iam Acron, in Commentario ad Horatium, videtur subodoratus fuisse. Romani nam que solent saepe confundere Tanain et Istrum. Testis eius rei etiam Seneca in Qu. Nat. l. 6. c. 2. Hinc qui medius inter pacata, et hostilia fluit, Danubius ac Rhenus; alter Sarmaticos impetus cohibens, et Europam Asiamque disterminans: alter Germanos, avidam gentem belli, repellens. Non sollicitanda est haec lectio, quod tamen quidam faciunt. Danubium etiam Tanaim vocat Tibullus, l. 4. ad Messalam, Epigr. 1. v. 147. cum inquit:
Quaque Hebrus, Tanaisque Getas rigat, atque Sigynos.
Sic emendandus iste versus: Getae enim et Sigyni, ad Istrum sunt, non Tanain. Noli audire eos, qui Mosonos substituunt: nam immensum quantum ab Istro, et Tanai, distant. Ineptissimi vero, qui Morinos cogitârunt; qui tantum absunt,
Quantum Hypanis Veneto distat ab Eridano.
Mirabitur forsan aliquis, quod auctor fragmenti supra memorati inquiat, in Bosporum Cimmerium exonerari Tanain; et quod infra os Maeotidis paludis idem faciat ac os Tanaidis, cum tamen tam vastum intersit spatium. Sane id ipsum quoque innuit Arrianus, in περίπλῳ Ponti: Τάναις ποταμὸς λέγεται ὁρίζειν ἀπὸ τῆς Α᾿σίας τὴν Ε᾿υρώπην, καὶ ὁρμᾶται μὲν ἀπὶ λίμνης τῆς Μαιώτιδος, ἐσβάλλες δὲ εἰς θάλαςςαν τὴν τοῦ Ε᾿υξείνου Πόντου. Quem locum frustra emendare aggressi sunt viri docti. Plutarchus Iunior in l. de Flum. Criumetopon ad Tanaim collocat: Παράκειται δὲ τῷ Ταναίδι ὄρος τῇ διαλέκτῳ τῶ εκοικούντων προσαγορευό μενον Βριξζ´βα, ὅπερ μεθερμηνευό μενόν ἐςι Κριοῦ μέτωπον. Alibi quoque similia occurrunt exempla, ubi urbes Bosporanae, Tanaiticae dicuntur. Ratio eius rei est, quod Bosporus Cimmerius etiam Tanais appellatus fuerit. Ostendit hoc Procopius, l. 4. de Gothis: Τάναιν δὲ καλοῦσιν καὶ ἐπιχώριοι καὶ τὴν ενβολην` ταύτην ἐκ λίμηνς ἀρξαμένην τῆς Μαιώτιδος, ἄχρι ἐς Εὔξεινον Πόντον. Hactenus Is. Voss. in Melam. Nic. Lloydius. Baudrando est fluvius Moscoviae, in Rezan Osera oriens, ex lacu Iuvanouvo Ieziero, i. e. lacus Iohannis, qui latus est verstas 500. Primum recta per Tartarorum Precopensium agros versus Ortum labitur, et haud longô a Volga intervallô et oppido Sanissa cubitô se flectens, atque aliquot amnibus auctus, in Moeotidem paludem duobus ostiis prope Urbem Tanam, commune olim Europaeorum, Asiaticorum, et Tartarorum Nomadum emporium, nunc Azoph dictum, munitumque arce et firmô praesidiô Turcarum, se econerat. Huius cum Volga coniunctionem tentavit aliquando Chamus Tartarorum, Turcis ita in mare Caspium et Moscoviam aditum aperturus, sed operi iam accincto Russi cladem gravissimam intulêre, quô factum fuit, ut propositô suô absistere cogeretur. Id tamen postmodum perfecit Sachainbeierus Camouz, a quo et fossa Camouz dicta fuit, exstructis in ea prae sidiôque munitis 17. turribus. Vide Fourn. l. 12. c. 7. Becmannum Hydrographiâ, etc. Est et alter Tanais minor qui in Siberiensi Ducatu oriens, unde Doneoz Seversky dicitur, supra Tanaim seu Tanam urbem in Tanaim magnum influit.
II.
TANAIS
nomen proprium viri, Horat. l. 2. Sat. 1. v. 105.
Est inter Tanaim quiddam socerumque Viselli.
III.
TANAIS
urbs et emporium celebre (maxime pellium) Sarmatiae, ad ostia Tanais fluv. ab isthmo Tauricae, ubi Precopensium regia, itinere 5. dierum, seu 30. leucis Germanis distans Asoph incolis, teste Mercatore. Azak Baudrando; urbs emporiumque celebre Tartariae Precopensis, in limite Moscoviae; iuxta Taniam ssuv. 15. mill. pass. supra eius ostia, 400. autem a Theodosia in Caeciam Capta fuit a Moscis, verum recepta a Turcis. Sed numquam fuit Precopensium regia.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Tanais — est le nom d un diocèse de l église primitive aujourd hui désaffecté. Son nom est utilisé comme siège titulaire pour un évêque chargé d une autre mission que la conduite d un diocèse contemporain. Il est actuellement vacant. Son dernier titulaire …   Wikipédia en Français

  • Tanăis — (a. Geogr.), 1) der Grenzfluß zwischen Europa u. Asien, entsprang nach der Meinung der ältesten Geographen aus einem See, nach den Späteren entweder vom Kaukasus od. von den Rhipäen u. ergoß sich in zwei Mündungen in die Mäotis; er war wegen… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Tanăïs — Tanăïs, antiker Name des Don (s. d.) sowie einer milesischen Kolonie an dessen Mündung beim Dorfe Nedvigoosk, lange Mittelpunkt eines ansehnlichen Handels mit den benachbarten Stämmen …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Tanais — Tanăis, alter Name des Don (s.d.) und altgriech. Kolonie an der Mündung desselben (jetzt Asow) …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Tanais — Tanais, bei den Alten Name des Don …   Herders Conversations-Lexikon

  • Tanais — TANAIS, oder …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • Tanais [1] — TANĂIS, is, (⇒ Tab. IV.) des Pontus und der See Sohn, ein bekannter Fluß. Hygin. Præf. p. 6. Andere geben ihn für einen Sohn des Berossus und der Leucippe, einer Amazone, aus. Er war ein Feind des weiblichen Geschlechts und verachtete das… …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • Tanais — In antiquity, Tanais was also the name of a city in the Don river delta (Maeotian marshes) that reaches into the northeasternmost part of the Sea of Azov, which the Greeks called Lake Maeotis. The site of ancient Tanais is about 30 km west of… …   Wikipedia

  • Tanais — El río Tanais y la colonia griega del mismo nombre, junto con otras colonias griegas de la costa del norte del Mar Negro. Tanais (griego antiguo Τάναϊς) recibe su nombre del río homónimo ruso. Estrabón, lo consideraba la frontera entre Europa y… …   Wikipedia Español

  • Tanais — Stadt Asow Азов Wappen …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”